Latinised Hymns

And can it be that I should gain



C.Wesley

De Salvatoris sanguine
lucrum-ne vere mihi fit?
Ad mortem propellente me
is pro laedente periit?
Mirandus est amor tuus,
o mihi mortue Deus.

Is immortalis, sed perit:
iacturam inscrutabilem!
Quis eius angelorum scit
amoris altitudinem?
Nos adoremus inferi,
nec ultra quaerant angeli.

Paternum liquit apicem
largeque gratiam tulit;
cum fudit lapsis sanguinem,
exhaustus haud amor fuit.
Expertus ipse ego tuam
testor, Deus, clementiam.

Qui sum diu coercitus
umbroso culpae carcere,
tuus mi luxit oculus;
tunc arsit carcer lumine;
vinclis solutus orior,
egrediensque te sequor.

Damnatione liberum
(in Jesu quid non habeo?
Is vivit, ergo vivus sum)
factumque iustum a Deo
me Christus ad thronum vocat,
coronam mihi consecrat.