Latinised Hymns

O Lord of Life, whose power sustains



J.R.Darbyshire

O Vitae Domine Deus,
nos haud visosque sustinens
quos unum reddidit genus
Rex victa morte gestiens,
oramus te cum gratiis
pro nostris bene mortuis.

Ut agrum marte perditum
resumit postea seges,
mutamus fletu gaudium
pulso dolore memores,
amatis et concurrimus
laetantes dormientibus.

Inscripto marmore minus
memoriae consulitur
quam coepta si suscipimus
officioque fungimur;
crescat fides, sit prex potens,
et curet altiora mens.

Fac audiatur, Domine,
susurrans tacitis amor,
tuaque vi cotidie
fides probetur et labor;
beetur et nutu tuo
cum mortuis communio.