Latinised Hymns

Our Lord, his passion ended



C. Burkitt

Iam Christus ab infernis
est redditus supernis,
nec eum nos videmus,
sed duce non caremus;
quippe donum ultimum
deorsum misit Spiritum,
flammae more qui suos
ureret discipulos.

Iam non opperiuntur,
sed Spiritu reguntur;
per populum vagantes
feruntur exsultantes,
plenis eo quod Deus
fecit intra cordibus;
nec minus quam passi sunt
testes ipsi faciunt.

Habemus hunc durantem
et saecla permeantem,
ut idem summittentes
fiamus et valentes:
quippe sumus pauperes
praeque Deo humiles,
idem omne possumus,
adiuvat si Spiritus.

Qui regis omnes gentes,
nostras inspira mentes;
nos male dignos scimus,
qui testes tibi simus;
sed (nam pellit Spiritus)
Patrem nunc extollimus;
unum usque, Trinitas,
nos te scire facias.