Latinised Hymns

Tell out, my soul, the greatness of the Lord



T. Dudley-Smith (Magnificat)

Dic, anima, dic quantus Dominus;
vocalem fecit is laetitiam,
quod almum est mihi pollicitus,
ut Deo Salutari gaudeam.

Quantum dic Nomen ejus, anima,
quot fecerit miranda brachium,
quam sit durabilis clementia
et quam Potentis Nomen id sacrum.

Vis, anima, dic eius quanta sit:
imperio privavit proceres,
superbos e loco deposuit,
ieiunos nutrit, tollit humiles.

Dic, anima, quod eius sit decus;
stat firma fides et clementia
Dic, anima, dic quantus Dominus.
nepotibus nec non per saecula.