Latinised Hymns

The earth, O Lord, is one wide field



J.M.Neale

Tuo devota semini
terra omnis est, Deus,
sed parva tantae segeti
messorum est manus.

Ergo venimus ante te
ieiuni supplices,
ut incrementa, Domine,
messorum ibi des.

Non nostrae solum petimus,
etsi praecipue,
sed insulis distantibus
ut sit eis bene.

Prudentes 0! tui gregis
reddas episcopos,
perversis ut sententiis
opponant cor et os.

Verique fac antistites
jurisque conscios
diaconos et humiles,
acres et integros.

Fac et submisssum his gregem,
qui vere pareat,
regressum ut te iudicem
clementem sentiat.