Latinised Hymns

Thou to whom the sick and dying



G.Thring

Prope mortem aegrotantes
apte qui sanaveris,
adhuc fessos invocantes
alma voce suscipis:
nos exaudias tuae
indigos clementiae.

Fratres et sorores simus
fessis aegrotantibus;
ope tua gesserimus
grave quod portant onus,
offerentes hoc tuae
debitum clementiae.

Demus operam libentes
(cor libens sit et manus)
caritatis audientes
consolationibus:
offeramus hoc tuae
debitum clementiae.

Cum doloribus virtuti
culpa tuae cesserit:
omni vitio soluti,
quos aerumna deprimit,
iudicati tum tuae
coeant clementiae.