Latinised Hymns

To thee, O Lord, our hearts we raise



W. Chatterton Dix

Tollentes corda canimus
te, Deus, adorantes
iustisque te clamoribus
laudamus exultantes:
est agro vestis aurea
laetusque in colle sonus,
dum celebrant declivia
suum spicarum onus.

Te coram hoc festo die
meminimus datorum
araeque reddimus tuae
primitias tuorum:
humana corda gratia
tu sustines superna:
terrestria ut nutrimina
sic praebeas aeterna.

Labor diurnus opprimit
pigetque nos sudandi;
cum nocte sed quies venit
modusque laborandi:
sic Christi seges angelis
metentibus ligemur
splendentibusque in horreis
perpetuo locemur.

Benedicatur patriae
sanctorum permanenti
cum latis agris aureae
et fluvio nitenti:
caeeleste carmen est dies
quo nostro misceatur;
o ter beata quae seges*
aeterna celebratur!

* o ter beati quis seges