Latinised Hymns

Christians, awake, salute the happy morn



J. Byrom

Heus! Christiani, lucem hodie
natumque Salvatorem plaudite,
mirumque amorem veneramini
crebri quem cantaverunt angeli;
haec unde primum laeta vox iit:
"in carne Deum Virgo peperit."

Quod est bubulcis inde traditum;
praeconem audiverunt angelum:
"Sum Salvatoris ego nuntius
vobis et quot sunt nationibus;
hac die Deus fidem praestitit
Christumque Salvatorem genuit."

Caeli chorus, locuto sic eo,
gavisus hymno concinit novo:
amorem redimentem celebrat,
et alleluiis aether resonat;
Deique summus canitur decor,
in terra pax et erga nos favor.

Id qui miraculum visuriunt,
recta bubulci Bethlehem petunt,
videntque cum Josepho Virginem
et in praesepio Progeniem;
ardente dein laetantes animo
greges revisunt cum elogio.

Ne mente cedat amor ille, nos
qui vindicavit ante perditos,
et salutarem hanc Propaginem
a stabulo sequamur ad Crucem,
euntibus ut eius semita
detur primalis innocentia.

Spes est triumphaturos esse nos,
quos is redemit, inter angelos;
nos ille laeta natus hac die
circumnitebit toto lumine,
salvante semper quo laudabimus
eum qui regnat caeli Dominus.