Latinised Hymns

All hail the power of Jesusí name!



E.Perronet

Ab angelis Jesus potens
laudetur editus;
regalem apicem gerens
is praestet omnibus.

Quin, stellae, hunc extollitis,
unde orbis est situs?
Illa Israel laudanda Vis
iam praestet omnibus.

Prope aram martyres suam
quos audiit Deus,
laudate Virgam Jessicam,
quae praestet omnibus.

Vos Israel prosapiae,
quos emit Dominus,
iam Salvatori plaudite:
is praestet omnibus.

Scelesti, vestrum memores
quem laeserit scelus,
nunc ferte praedam ad pedes:
is praestet omnibus.

A vobis, gentes variae,
noscatur Dominus;
hunc universi canite,
qui praestat omnibus.